- SCRUTINII Dies
- SCRUTINII Diesin Ordine Romano: Scrutinii diem ---- quô electi nostri divinitus instruuntur, imminere cognoscitis etc. quarta dicitur feria maioris hebdomadae, quia illâ Catechumeni olim instruebantur, et fiebat scrutinium, utrum frmâ mente tenerent, quae a Magistris didicerant, uti habet Papias. Nempe tempore Quadragesimali examen Catechumenorum de rebus Fidei instituebatur, ut exploratum fieret, an ad recipiendum proximô Sabbatô Sanctô Baptismum idonei sint. Fiebat id autem per 7. vices, ut habet Alcuinus de div. Offic. c. 19. Et primum quidem ac secundum scrutinium celebrabatur Feriâ 4. et Sabbatô tertiae quadragesimalis hebdomadae. Tertium quartumque in iisdem diebus quartae hebdomadae sequentis, quod maxime sollenne erat, et per antonomasiam Feria Scrutinii dici consuevit. Quintum et sextum, quintae hebdomadis eiusdem diebus instituebatur. Ultimum tandem erat Feriâ 4. sextae hebdomadis. Ad quorum unumqucdque Dominicâ quâlibet praecedente universum Fidelium coetum, his verbis, Scrutinii diem, dilectissimi Fratres, quô electi nostri divinitus instruantur, imminere cognoscite, adeoque sollicitâ devotione sequenti quartâ feriâ circa horam nonam convenire dignemint, ut caeleste mysterium, quô Diabolus cum sua pompa destruetur et ianua caelestis Regni aperietur, inculpabili ministeriô peragere valeamus; invitari solitum esse, ait Durandus l. 6. c. 56. apud Dominic. Maerum in Hierolexico. Alias vocis Scrutinii notiones vide supra. Sed et de electione Pontificum eam usurpari, addit Richelietus Diction.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.